

Liber Judicum*
Caput 11: Versus 37-39
Et plangam,etc.Et fecit ei,etc.[AUG.]Virgo casta, id est, Ecclesia, etc., usque ad propter quos etiam duo testamenta dicuntur.Exinde mos increvit.[AUG., quaest. 49.]Quod vero factum est ex praecepto in Israel, ex diebus in dies conveniebant lamentari filiam Jephte, quatuor dies in anno, non puto significare aliquid post impletum holocaustum, quod erit in vita aeterna, sed praeterita tempora Ecclesiae, in quibus erant beati lugentes. Quatriduo figurata est ejus universitas: propter quatuor partes orbis per quas longe lateque diffusa est. Ad historiae autem proprietatem non arbitror hoc decrevisse Israelitas, nisi quia intelligebant in ea judicium Dei magis ad percutiendum patrem fuisse ostensum, ne quis deinceps voveret tale sacrificium. Quare enim lamentatio decreta est, si votum illud laetitiae est?